monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 129
{XLVI} Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et viscum in arboribus, sed illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem die germinat quo iniectum est - inicitur autem ipso canis ortu - et celerrime arborem occupat. condiunt eo vina et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris.